Giuramento di Ippocrate – latino

Apollinem medicum et Aesculapium Hygeamque ac Panaceam iuro deosque omnes itemque deas testes facio me hoc iusiurandum et hanc contestationem conscriptam pro viribus et iudicio meo integre servaturum esse: Praeceptorem sane qui me hanc edocuit artem, parentum loco habiturum, vitam communicaturum, eaque quibus opus habuerit impertiturum: eos item qui ex eo nati sunt pro fratribus masculis iudicaturum artemque hanc, si discere voluerint, absque mercede et pacto edocturum: praeceptionum, ac auditionum, reliquaeque totius disciplinae participes facturum, tum meos, tum praeceptoris mei filios, imo et discipulos, qui mihi scripto caverint, et medico iureiurando addicti fuerint, alii vero praeter hos nulli. Ceterum quod ad aegros attinet sanandos, diaetam ipsis constitutam pro facultate et iudicio meo commodam, omneque detrimentum et iniuriam ab eis prohibebo. Neque vero ullius preces apud me adeo validae fuerint, ut cuipiam venenum sim propinaturus, neque etiam ad hanc rem consilium dabo. Similiter autem neque mulieri talum vulvae subditicium, ad corrumpendum conceptum, vel foetum dabo. Porro praeterea et sancte vitam et artem meam conservabo. Nec vero calculo laborantes secabo, sed viris chirurgiae operariis eius rei faciendae locum dabo. In quascumque autem domos ingrediar, ob utilitatem aegrotantium intrabo, ab omnique iniuria voluntaria inferenda, et corruptione cum alia, tum praesertim operum venereorum abstinebo, sive muliebria sive virilia, liberorumve hominum aut servorum corpora mihi contigerint curanda. Quaecumque vero inter curandum videro aut audiero, imo etiam ad medicandum non adhibitus in communi hominum vita cognovero, ea siquidem efferre non contulerit, tacebo: et tanquam arcana apud me continebo. Hoc igitur iusiurandum mihi integre servanti, et non confundenti, contingat et vita et arte feliciter frui, et apud omnes homines in perpetuum gloriam meam celebrari. Transgredienti autem et peieranti, his contraria eveniant.

ultimo aggiornamento 26/02/2011